TEXTOR

TEXTOR
TEXTOR
servilis ministerii apud Romanos nomen. Marcianus, l. 65. §. 2. ff. de Leg. 3. Si unus servus plura rtificia sciat, et alii Coci legati fuerint, alii Textores, alii Lecticarii, ei cedere servum dicendum est, cui legati sunt, in quo artificio plerumque versabatur. Apud Sueton. de Ill. Gramm. c. 23. Remmius Palaemon Vicentinus, mulieris verna, primo ut ferunt textrinum; deinde, herilem filium dum comitatur in Scholas literas didicit. Hinc Textrix, de qua C. IC. l. 27. ff. de pecul. Et ancillarum et filiarum familiâa nomine, de peculio actio datur, maxime si qua Sarcinatrix, aut Textrix erit. Et Ulpianus, Quare si lanam conduxerit usuarius expediendam, poter at etiam per usuarias ancillas opus perficere. Itemque si vestimenta texenda redemerit. Portius quoque Latro apud Senecam Controv. ult. l. 2. Ex omni rupe conchylium trahitur, quô vestis cruentetur, infelices ancillarum greges laborant, ut adultera tenui veste pelluceat. Atque hoc artificium adeo ancillas decuit, ut Ammianus, l. 14. universas unicô Textrini nomine comprehenderit. Vide de lana et lino, quatenus in Textrinum recipiuntur, Ulpianum, l. 70. ff. de Legat. 3. Partiebantur vero inter Lanificas pensa ipsae dominae; imo et laudatas matronas lanam fecisse olim laudatum: at postquam ea illis munera sordere visa sunt, Lanipendiae sunt institutae, de quibus Plaut. Menaechmis, Act. 5. Sc. 2. In familia quoque rustica Textores fuête et Hystones, inquit Varro, de re Rust. l. 1. c. 2. Et fane curam vestis conditae uni villicae praescribit Columella: et insuper, ut praeparatas et pectitas lanas habeat, e quibus sibi actoribus et aliis in honore, servilis vestis domi conficiatur; Monet praeterea ut ad telam accedat, et si quid melius sciat, doceat, l. 12. c. 3. Confecerunt autem sicut hodie Textores telas et pannos e lana aut serico aliave mareria, uti, artem earum Hophanticen ex Graeco dictam eleganter describens, Seneca habet, Ep. 90. Neque hoc solum, sed et integras vestes absolvebant: non utentes operâ eorum ut plurimum, quos Galli Couturiers, Latini Sartores vel Sarcinatores dicunt; quae vocabula refectorem potius veteris vestis, quam novae confectorem, indigitant. Hinc Galenus, l. ad Thrasyb. ubi multam facit mentionem earum artium, quae vestes Veter. conficiebant, nostrorum Sartorum non meminit, solam in co genere agnoscens Textoriam: quasi illa non tantum pannos confecisset, sed etiam vestimenta absolvisset. Unde sequitur, aut eosdem, qui erant Textores, etiam Sarcinatores fuisse, qui tamen a parte artificii praecipua Υ῾φάνται, Textores, potius dicti sint: aut certe longe aliam fuisse rationem olim indumentorum faciendorum, quam hodie etc. Vide quae hanc in rem erudite congessit Isaac. Casaubonus, Exercit. 16. ad Annales Eccl. Baron. §. 48. et supra ubi legimus de Sarcinatoribus. proprium autem Textorum Textricumque plaudere fuit, cum licium densius inculcabant et cum plausu collidebant: Graece ςπαθᾷν vel κροτεῖν. Appuleius, Metamorph. l. 1. Dextra saeviente frontem replaudens, i. e. repercutiens. Unde postea verbum in Theatrum migravit, eoque peractis fabulis Spectatores dimitti coeperunt, Ioh. Laurentius IC. in Phaedrum, l. 5. fab. 7. Cantilena eorundem dicta Α῎ιλινος est, a lino, ut videtur Scaligero, sicut Ι῎ουλος ad lanificia adhibebatur. Vide eum, Poetices l. 1. c. 55. etc. Ovidius Textrinum et Textricem ob oculos his versibus ponit Met. l. 6. v. 53.
Haud mora; constituunt diversis partibus ambae,
Et gracili geminas intendunt stamine telas.
Tela iugo vincta est; stamen secernit arundo.
Inseritur medium radiis subtemen acutis,
Quod digiti expediunt, atque inter stamina ductum
Percussô feriunt insecti pectine dentes.
Utraque festinant: cinctaeque ad pectora vestes
Brachia docta movent, studiô fallente laborem.
Textrinum rusticum sic describit Sidonius, in Burgo Pontii Leontii, carm. 22. v. 192.
Continuata dehinc videas, quae conditor ausus
Aemula Palladiis Textrina ducere templis,
hac celsi quondam coniux vener anda Leont I
(Qua non ulla magis nurus unquam Pontia gaudet
Illustris pro sorte Viri) celebrabitur aede,
Vel Syrias vacuâsse colus, vel Serica fila,
Per cannas torsisse leves, vel stamine fulvô
Praegnantis fusi mollitum nôsse. metallum.
Ubi quod Palladiis templis aemulam Textrinam dicit, Minervam Artis huius vel Inventricem vel Praesidem, indigitat. Vide Laurentium Pignorium, tr. de Servis. Unde Tibullus, l. 2. El. 1. v. 65.
Atque aliqua assidue Textrix operata Minervam
Cantat. ————
Plura supra, ubi de Fuggeris, Lana, Lino, Texendi Arte, Tunica inconsutili, ubi veram Veterum textrinam nostrâ demum memoriâ denuo in apricum productam dicemus, etc. Textores Plumarios habes, ubi de Plumandi artificio etc.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем написать курсовую

Look at other dictionaries:

  • Textor — (lateinisch: Weber) ist der Familienname folgender Personen: Bernhard Textor ( 1560–1602), deutscher Theologe Cajetan von Textor (1782–1860), deutscher Chirurg Friedrich Karl Ludwig Textor (1775–1851), deutscher Jurist und Mundartschriftsteller… …   Deutsch Wikipedia

  • Textor — Développeurs Computer Associates Dernière version …   Wikipédia en Français

  • Textor — Textor, 1) Joh. Wolfgang, geb. 1638 in Nauenheim im Hohenlohischen; war erst Hohenlohischer Kanzleidirector, wurde 1666 Professor der Rechte in Altdorf u. 1673 in Heidelberg, 1601 Consulent u. Erster Syndicus in Frankfurt a. M.; er st. dort 27.… …   Pierer's Universal-Lexikon

  • Textor — Textor, Vogel, soviel wie Viehweber, s. Webervögel …   Meyers Großes Konversations-Lexikon

  • Textor — kaiminis audėjas statusas T sritis zoologija | vardynas atitikmenys: lot. Ploceus cucullatus; Textor cucullatus angl. village weaver vok. Dorfweber, m; Textor, m rus. большой масковый ткач, m pranc. tisserin gendarme, m ryšiai: platesnis terminas …   Paukščių pavadinimų žodynas

  • Textor — aus der Zeit des Humanismus stammende Übersetzung des deutschen Familiennamens Weber ins Lateinische. Bekannter Namensträger: Johann Wolfgang Textor, Großvater Goethes (17./18.Jh.) …   Wörterbuch der deutschen familiennamen

  • TEXTOR Joh — Ravisius, vide ibi …   Hofmann J. Lexicon universale

  • Textor cucullatus — Dorfweber Dorfweber (Ploceus cucullatus), Männchen beim Nestbau Systematik Klasse: Vögel (Aves) …   Deutsch Wikipedia

  • Textor cucullatus — kaiminis audėjas statusas T sritis zoologija | vardynas atitikmenys: lot. Ploceus cucullatus; Textor cucullatus angl. village weaver vok. Dorfweber, m; Textor, m rus. большой масковый ткач, m pranc. tisserin gendarme, m ryšiai: platesnis terminas …   Paukščių pavadinimų žodynas

  • Textor melanocephalus — juodagalvis audėjas statusas T sritis zoologija | vardynas atitikmenys: lot. Ploceus melanocephalus; Textor melanocephalus angl. black headed weaver vok. Kleiner Textor, m; Schwarzkopfweber, m rus. черноголовый ткач, m pranc. tisserin à tête… …   Paukščių pavadinimų žodynas

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”